# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 2

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, TVAE REVER. SEREN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/2

Gnomonices officium est, horarum rationes caeli cursui similes ex vmbra, vel radio caelesti trans vel cis stilum proiectis pertractare: quod quia fit vel cognitione, vel externa molitione, consurgit a Gnomonice alia theorica, alia practica, alia mechanica. Illa pro fine habet, scientiam, quae est cognitio immanens habita per caussas, easque physicas plerumque à priore; dum ostendit quare vmbra gnomonis sic vel sic proiecta, designet hanc vel illam horam; hanc vel illam lineam; hoc vel illud signum; hunc vel illum diem, &c. Et sic ipsa fundamenta aperit, viamque practicae munit, vt ipsa rectè & securè progrediatur, praeceptis ab illa acceptis. Nam practica gnomonica in sola cognitione non acquiescit, sed doctrinam suam ad ipsa horologia fabricanda dirigit, vnde modos innumeros ferè ea construendi excogitat; ad luxuriem vsque varia, ad stuporem mirifica, ad inuidiam ingeniosa. Haec priorem ad homines perduxisse videtur, illa hanc conseruat, & auget: vtraque certè prototypum vel ideam motum sideralem agnoscit: cum ipsa sit quasi quaedam adumbratio, vel potius viua imago circulationis illius cęlestis, & mundus veluti aetherius in terra, omninoque Astronomia terrestris: quo factum arbitror, vt & Vitruuius ipsam architecturae partem effecerit; sed alij plerique rectius ipsam astronomiae subordinant, vel ipso e Vitruuio non admodum reIII. pugnante. Eius necessitas inde patescit; quòd si fingamus nullum gnomonices in terris vsum esse, omnium rerum summa perturbatio, & morositas animorum sit secutura; neque enim durationes certas actionibus nostris praefigemus, nec metas stabiles aut initia firma rebus contrahendis statuemus, neque ordinem debitum seruabimus, in illis praesertim locis, quibus dies octiduanus, menstruus aut semestris, vti & nox contigerit, &c. neque mihi clepsydras aut horologia ponderibus acta obtrudas; haec enim omnem vim & certitudinem suam à solaribus trahunt, & puncta temporis gnomonici saltem cardinalia, quae sunt ortus, meridies, & occasus, respiciunt; secundum quę dirigi debent, vt in intermediis interuallis tempori caelesti concordent. E necessitate vtilitas emergit, nam quibus carere nequimus, quibusque necessario vtimur, ea maxime vtilia iudicamus: quae ambo antiquitatem huius scientiae satis persuadent; neque enim vero simile sit, primos mortales, vsum Musices, vocumque interualla magis abstrusa, minusque necessaria inuenisse, Gnomonicam minus difficilem, magis necessariam neglexisse. Quod si Philosopho tempus est numerus motus, adeoque actionum nostrarum mensura, necesse est aut antiquos caruisse tempore, quo actiones suas mensurarent, aut Gnomonices rudes non extitisse.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
