# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 20

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/20

Superficies armillarum, quadrantum globorum, &c. superficici caelesti est homocentrica. 8. Tota terrae diameter est vnicum punctum. Horum omnium ratio est haec vniuersalis. tota terra est centrum caeli, ergo quoduis in ea punctum, itidem caeli centrum est. XIII. Equibus rectè deducitur, quoduis horologium in terra descriptum, esse veram horologij caelestis imaginem, sicut illud esset, quod in centro terrae collocaretur; vnde quaecunque horologia quis in centro positus efformaret ad imitationem horologij caelestis, eadem & hic in qualibet terrae parte collocatus effigiare poterit, & sicut centri terreni vmbrâ aliquis totius caeli solaris cursum, tam primum quam secundum, & quae hinc pendent aut sequuntur, indagaret; ita etiam hic poterit. Et sic horologia nostra illis quoad omnia sunt similia. Quare cuiusuis horologij stilus horarius cum axe mundi concurret sensu; stilus rectus, vertice suo à centro terrae non aberit, & superficies horologiariae extra illud constituentur: & zodiacus ipsis inscriptus caelesti per omnia similis existet: ita vt si quis in sphaera caelesti similem statuat circa centrum, & aliam in aliqua terrae parte, simulque cum radio solis circumagerentur in singulorum istorum globis arcus semicirculares secundum quos radius in centra ferretur, motu simili proportionali, & tempore aequali omnes vna mundi conuersione absoluerentur. Vt vel ex hoc capite ratio haud exilis reddatur, cur tanto interuallo Deus caelum à terra remouerit; cum enim solem a & Lunam in signa & tempora & dies & annos posuerit, id autem per horologia paene sola mortalibus praestetur, commodè autem non fieret (si tamen fieret) si terra sensibilem ad caelum magnitudinem nancisceretur; oportuit ipsum tanto altius ab hac extolli, quanto haec in se molosior est. Et quamquam ob hanc causam horologia omnia concinant, nihilominus terrena moles horologiis hic in superficie terrae elaboratis nonnihil diuersitatis infert.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
