Latin
21
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 21
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Differentia inter horologium centrale &superficiale, 1. Horologium centro terrae iunctum, nec sensu, nec ratione am caelesti discrepat. In superficie locatum, ratione deficit, sensu solo constat. 2. Horologium centrale, nunquam vacat, sed semper horam aliquam alterutra facie ostendit, hoc semper vacat tanto tempore, quanto sol in hemisphaerio inferiore moratur: medio nimirum anno si omnia computentur. Caussa huius rei est sola magnitudo &quantitas terrae, quae non permittit vt eadem superficies horologiaria etiam in oppositam mundi plagam progressa aut obuersa, nobis vsui esse possit. 3. In Horologio centrali, facies alternatim continuat lucem &vmbras, &c. in nostris, quot noctibus vtraque vacat. 4. Horologium centrale, omni refractione caret; etiamsi vapores circumstent: superficiale, nimium quantum ab hisce diuellitur. Causa à priore est, quia vapores horologiis in centro constitutis sunt homocentrici, vnde omnes radij irrefracti penetrant; horologiis autem excentricis, sunt excentrici, &quidem valdè multum, &c. vnde refractio magna contingit radiorum, de qua in thesi alia. 5. Homo ad centrale horologium constitutus ad quamcunque se volet faciem vertet; hic non potest. &c. Quaestio nunc est, vtrum situs horologiis adeoque varia eorum distinctio adueniat è terrae magnitudine sola, an etiam si terra nulla esset; nihilominus in centro terrae horologia verticalia, meridiona lia, horizontalia, &c. eâdem qua nunc discretione &varietate darentur? Respondetur omnino, etiam in centro terrae eandem varietatem reperiri. Neque enim magnitudo terrae ista causat, sed situs lineae verticalis quem ipsa acquirit ad axem mundi, &ad meridianum aliquem certum designatum, hanc enim lineam sequuntur diuersa plana horizontalia, meridiani circuli &verticales, rectitudo vel obliquitas sphaerae, &c. non autem magnitudinem terrae. XV. Quis XV. Quia ergo omne horologium caelesti simile esse diximus multorum iam ratio, quae ab auctoribus afferuntur, patebit. Aiunt omne planum horologij aequidistare alicui circulo caelesti; quod si ad exactum rationis iudicium examinetur, secus esse videbitur. Nam omne horologium verticale in terra, cum linea verticali concurrit; &meridianum similiter in linea meridiana iacet, sola horizontalia semper aequidistant horizonti caelesti, &aequinoctialia extra sphaeram rectam suo circulo, &polaria extra sphaeram parallelam plano horae sextae. Quorum tamen horologiorum nihiloninus stili recti vertex, cum centro mundi, vti fas esset, non concurrit.