# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 22

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/22

Quomodo ergo, rectè definiunt gnomonici, aut si rectè definiunt, quomodo rectè conueniunt illorum definitioni nostra horologia? Respondetur illorum definitionem assignatam esse secundum horologij caelestis ideam, secundum quam in rigore omnis horologij planum extra centrum poni deberet; & quia tota terra sensibilem differentiam non affert, perinde est iam, siue plana horologica veris verticalibus planis aequidistent, siue iis quę verorum vice funguntur. Qualia sunt quae per verticem stili aguntur. Vel verius dicetur, talia plana sensu, non ratione verticalibus aequidistare; nam Pe sunt verticalia, quia ad perpendiculum excitantur, sed sensu aequidistant, quia à vertice stili recti absunt. Qui vertex cum centrum terrae, & centrum linearum horariarum & polos mundanos referat; necesse est, in nostris horologiis verticalibus facierum situs esse permutatos, & horas inuersas; eamque faciem quae in septentrionem spectat, locum & polum austrinum occultatum referre; quae vero meridiem, polum & plagam borealem, & vtrumque horas euersas exhibere; & sic duo poli in idem stili transfixi centrum concurrent, & vnum mundi centrum in duos stilorum vertices diuidetur. XVI. Dę Horologiis directis seu diurnis. Duo sunt horologiorum genera, ex indice largè accepto desumpta: nam alij indices signant horas ante centrum, alij post. Priora sunt directa & diurna, hemisphaeriique superioris imagines; posteriora nocturna & euersa & simulachra inferioris. Prioris generis sunt praecipua in sphaeris, quae ex horariis circulis conflantur; nam si talis sphęra ad latitudinem loci constituatur, & semicircularis annulus in polis fixus circumagatur, donec planum eius cum radio solis congruat, indicabit annulus horam, at vero locum solis in zodiaco radius, à solis centro ad annuli superficiem rectus, inque centrum annuli delatus: qui deprehendetur aut indice super annulum erecto mobili, aut dioptra in annulo versatili, nam si cum indice recto concurrerit radius, aut per dioptram in centrum deuenerit, habebis horam in aequinoctiali, & locum Solis in annulo, eritque arcus annuli inter aequatorem & stilum erectum aut dioptram nterceptus, declinatio solis.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
