Latin
25
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 25
Unproofread scanNot analysed yet
Istorum horologiorum indices nobis ostendunt situm vmbrae terrenae quem habet in caelo, haud aliter atque si in centro terrae fixi eandem vmbram in caelo aspiceremus. Vnde paralleli quos vmbra in hiscehorologijs designat, sunt alij in re, alij nomine. Nam parallelus Cancri non est Cancri sed Capricorni; dum enim solis centrum Canerum, interim vmbrae terrenae vertex Capricornum perambulat, sed quia vmbra eodem tempore parallelum in Capricorno percurritur, quo sol similem &aequalem in Cancro, idcirco ipse Capricorni parallelus ab vmbra descriptus parallelus Cancri dicitur. Et hinc ratio à priore datur, cur contrarijs sitibus &motibus incedat vmbra. Quando enim Sol altissimus est in verticalibus horologijs, tunc haec vmbra humillima, &quando ipse hyeme humillimus, haec vmbra superbit; in hotixontalibus vbi Sol boream accedit, vmbra austrum requirit, &quando ipse austrum appetit, haec versus boream accurrit, &c. E quibus iterum constat, motum vmbrae motui lucis solaris similem per omnia &homologum esse. Sed adhuc alius &facilis horologia formandi modus è globis aut sphaeris iste deducitur. Si filum polo eleuato immissum secundum puncta horaria demittatur in planum erectum siue iacens, aut quocunque modo situatum, &c. Et idem filum secundum axem directum in idem planum extendatur; dabit hoc punctum centrum horologij, illa horarum; axem fili extenti locus designat, cui rectum substitues vi placet. XVIII. De Conis solaribus &eorum à superficiebus horariis sectionibus, &c. Sol quotidie conum efficit, circumducto circa verticem stili recti, qui &vmbilicus solis dicitur, radio; &cum quotidie vnum parallelum percurrat, tot esse diuersos oportet conos, quot sunt in anno dies, quot in Zodiaco circuli paralleli; quorum magnitudinis diuersitas cum ex motu solis super Zodiacum eueniat, is aute aequalis sit; necesse est conos in medietate Zodiaci borea descriptos aequari ijs, qui fiunt in austrina, &cum signa in syzygiis posita in ijsdem existant parallelis; patet parallelos quorum singulae magnitudines uter se varient, esse 91 plus minus, tot igitur diuersi erunt magnitudine coni. quorum omnium minimus est tropicus, maximus, qui fit die aequinoctiis proximo. reliqui decrescunt accessu solis ad tropicum, augescunt recessu ab eodem. Superficies ergo istorum conorum in superficies horologiariss impingentes, variam sectionem sortiuntur, prout scilicet vel superficies horariae fuerint constitutae, (nam aliam planae, aliam non planae efficiunt;) vel ipsa illarum ad superficies conicas positio; alia enim aliaque fit sectio, ab eadem plana superficie, in eadem superficie conica, si alia sit atque alia inclinatio. Vnde sequentes regulae statui posse videntur. I.