# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 26

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/26

Omne planum (nam de aliis superficiebus vix certi aliquid potest praescribi ob infinitam varietatem) horologiarium aequinoctiali parallelum, sectiones conicas in omnes conos efficit specie similes, easque circulares. Sit ab recta aequinoctialis. parallelus siillius quicumque ed, planum horarium e f, gh: & quia circuli hi inter se sunt paralleli, idcirco conum e id, secat recta kl, parallela ad basis diametrum ed, hinc sectio Emln est circulus. Sic in cono euerso iop, sectio quat, est circulus. 2. Omne planum Horarium circulis inter aequatorem & tropicos cadentibus parallelum, facit sectiones conicas specie dissimiles. Nam omnes coni qui à tropico ad ipsum circulum cui planum aequidistat, interiacent, accipiunt Ellipsim; illum vero conum, cuius trianguli latus inest plano, cui horarium planum aequidistat, secat parabolicè, reliquos hyperbolicè Regula secundae Casus primus. ab aequator, cd, e f. eius paralleli, coni illorum egd, egt, planum horologicum e h aequidistans circulo IK inter a & C interiecto, vnde & planum eb intera & c habet punctum e, secans conos dictos, per rectam ei, conum egf, & permin conum e gde cumque hae rectae ante verticem g concurrant in e & m punctis laterum eo, & ep, fiet sectio ele, &c, ellipsis. A Regulae Regulae secundae Casus secundus.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
