# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 27

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/27

In casu secundo, quis planum horologii a b aequidistat plano circuli cd cuius parallelus est ce, & conus cef, aequidistabit sectionis diameter gh, lateri ed conicfe, sectio ergo hi kparabola est. Casus tertius. In casu tertio, quia inter planum horologij a h, id est, circulum ed & e faequatorem intersunt paralleli, gh, &c. ideo ipsorum conos gih secat planum iacens in KI, sectionis m In diametro, quae quoniam cum latere og trianguli conici gih concurrit post verticem in o; sectiom In, est hyperbolica. 3. Omne planum horologiarium extra tropicos cadenti circulo parallelum, omnes omnino conos solares secas hyperbolicè. Quia diameter sectionis post verticem concurrit cum latere trianguli conici. Vt si planum AB, cadat extra tropicos cf & d, oppositum, eorumque triangulum conicum secet per ag, concurret eadem cum latere cd, in g, quia cum eodem concurrit planum hi aequidistans in e: sectio ergo hel, est hyperbole. 4. Omni Omne planum horologicum circulo per vtrosque polos tracto aequidistans, sectiones facit in omnibus conis specie similes, nimirum hyperbolicas, quia sectionis diameter, ab concurrit cum latere cd trianguli conici cef, in g.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
