# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 29

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/29

In sphaera obliqua. Si intra tropicos ea continetur, verticalium planorum Zodiacos facit iuxta reg. 2. Si extra, iuxta 3. Caetera satis colliguntur ex dictis. Vnde in hac Ingolstadiana poli eleuatione, omnia horologia verticalia primaria acquirunt arcus hyperbolicos pro Zodiaci parallelis. XX. De situ planorum, &c. Situs alicuius rei non est absque relatione ad aliud. Et plana igitur solaris suos nanciscuntur situs, alia namque crecta stant, alia extensa iacent; nonnulla declinant; quaedam inclinantur; aliqua situm habent mixtum. Situs huius denominatio planis aduentat in ordine ad locum; hunc designat linea verticalis; haec autem si extra aequinoctialem cadat, latitudinem, si extra Meridianum primum longitudinem subit; quare vt horologiorum genuinus acquiratur situs, loci latitudo & longitudo est tenenda. Loci latitudinem ex hibebit altitudo poli. Vtraque numeratur in arcu circuli Meridiani, haec in eo, qui inter polum & horizontem, illa in illo, qui inter Zenith & aequatorem intercipitur. Qui sunt aequales. Sit enim Meridianus a bed, communis eius cum horizonte sectio ac, cum verent ali bd, cum aequatore e f, cum polari gh, quae simul erit axis mundi, & poli gatque h, quae omnes in centroi conuenient. Quia ergo b hac est arcus quadrantis, erit bi e angulus rectus: Sic quiah be quadrantis est arcus, hic angulus rectus est, communi ergo bi hablato, manente ib latitudo loci, & hic altitudo poli aequales.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
