Latin
TVAE REVER. SEREN
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Astronomiam certè, imo &Astrologiam omnes ferè in primum vsque parentem referunt: quem autem fugit neutram ipsarum absque gnomonica stare? partitio enim temporis vtrique summè necessaria est. Diei itaque in partes certas, quae horae nominantur distributio antiquissima fuit: cuius principia ipse quasi sensus designauit, ortum Babyloniis; Occasum Italis; Meridiem Astronomis; mediam noctem Aegyptiis &Christianis. In sacria certè litteris passim horarum vsus clarè indicatur Exodi 9. Dent. 28. Esdr. 3. c. 1. Eiusd. 4. c. 5. 6. Tob. II. mentio fit horae dimidiae. &c. 12. per tres horas prostrati orarunt. Eccles. 12. Vna hora tecum permanebit. &30. omne opus hora sus. E quibus tale conficitur argumentum. Si antiqui horas habuerunt, habuerunt etiam instrumenta quibus eas cognouerunt, ergo &Gnomonicen excoluerunt. Talia autem instrumenta Horologia sunt dicta. Quorum vsus antiquissimus refertur l. 4. Regum cap. II. &Isa. Scriptores Gnominici antiqui pauci extant, solus Vitruuius l. 9. superesse videtur, qui simul veteres multos enumerat; recentiorum inuenta passim in manibus sunt, eorum catalogum reperies apud Clauium in Prolegomenis Gnomonices, titulo de inuentoribus horologiorum. Quibus merito adiicias Petrum Apianum, qui multa praeclara inuenta de variis horologiis euulgauit, Sebastianum Munflerum, qui lib. 2. Rudimentorum Mathematicorum suam huic arti operam nauat. Bartholomaeum Schultetum Görl, omnes germanos. F. Cherubinum Sandolinum Capucinum, P. Ioannem Voellum, Societatis Iesu, vt alios minorum gentium quam plurimos praeteream. IV. Horologium latissimè sumptum describi potest, signum sensiHorolg) definitis. bile horas indicans, qua ratione motu caeli designantur. Sic sumptum diuidi potest in naturale, &artificiale atque mixEtusdem tum. Naturalia sunt, quae horas absque arte demonstrant, qualis sunt demisse, maris reciprocationes in Hibernia, aliisque orbis locis, quorum diligenti animaduersione accolae certas temporum distributiones, &actionum suarum mensuras satis exactè callent: Febrium paroxysmi in humanis corporibus, fontium quorundam ebullitiones, &refessiones: florum quorundam explicationes, atque conuolutiones, imo &flexus secundum solem ab ortu per meridiem in occasum, &si quę sunt generis eiusdem; quo galli cantum referas, &animalis Aegyptij Seraphi dicti naturam, quod duodecies paribus interuallis 24. horarum spatio a vrinam mittit: testatur Horus Apollo Niliacus, Cynocephalum dierum spatium horarium vtina metiri, dum interdiu 12.