Latin
30
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Et dicitur haec quidem altitudo poli, quia respectu loci, qui in i, puncto b subiacet, polus heleuatus est, à puncto horizontali cà quo huius eleuationis principium semper sumitur. Illa vero dicitur latitudo, quia arcus eb, in terra latitudinem aliquam proportionalem aufert, ita vt locus in i puncto b suppositus, dister à loco puncto e subiacente, arcu simili in terra, qualis est arcus e bin calo. Et talis arcus siue distantia b à puncto evocatur loci latitudo; cuius initium statuerunt Cosmographi sub e puncto aequatoris; ita vt aequator sit principium latitudinis, ipse omni latitudine carens, quae postea vsque ad hpolum crescat. Vnde duo ista puncta verticaleb &polare h aequali passu ad se appropinquant, &qui loci latitudinem habet, nouit etiam poli altitudinem, &contra. quae proinde quadrantem sen partes 90. excedere nequit. Plana ergo horologiaris omnia locum sequentia, solo meridiano, polari, aequinoctiali exceptis, situm mutant, ad plana quibus in caelo aequidistant, ex quo reliquae omnia hinc pendentia mutari necessarium est. Vnde diuersa poli eleuatio, diuersa horologia exigit. Alter est situs in longitudinem, qui desumitur à meridiano per insulas fortunatas transeunte (nondum enim cum Neotericis ipsum aliis follibus transcriptum imus, &c. )qui in causa est, non vt situs planorum horologicorum alius sit ad plana caelestia; nam si secundum eundem parallelum pergatur, omnia sunt eadem; sed in causa est, vt situs quem plana localia ad se habent varietur. Nam quod Ingolstadianis inclinatum &declinarum est, ad horizontem, hoc Parysianis, est horizontale; vnde situs planorum non horarum variatur, &c. Hoc 2. modo variari possunt horizontale, &Meridianum, &multa alia partim inclinata, partim declinantia, &c. XXI. De Axe. Axis quem alij stilum obliquum (in Sphaera scilicet obliqua) nominant, est ille horarum index, qui se toto easdem obumbratas ostendit; causa à priore est: quia ipse axem mundi repraesentat, qui horas caelestes totus occupat. Proprietates eius sunt variae. i. Axi dibzy G Google 1. Axi mundi aut vere congruit aut est parallelus. Congruit cum a proprietaxe mundi in sola Sphaera parallela. Vnde in duobus tantum mundi lo-tes axis hocis actrico &antarctico: in reliquis omnibus ab axe mundi aequidi- logici.