# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 34

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/34

Cum enim antiqui praesertim Aegyptii, cuilibet diei horae suum certum Planetam praedominio quodam tribuissent, diemque à Planeta primae horae denominassent, (vt auctor est Trismegistus apud Fabricium Paduanium de Catena temporis, annulo 34. & annulo 26. Dion Nicaeus apud loannem Voëllum in Scholiis de Horolog. c. 1. p. 8. Ioannes Xiphylinus apud Clauium in Sphaeram c. 1. p. 45. Ed. Mogunt.) ordine naturali horarum, retrogrado Planetarum; necessario effectum est, vt diem solis, dies Lunae, hunc Martis, &c. exciperet: propterea quod is planeta, qui primam diei horam occupasset, toti nomen indidisset: Et hoc in adiecta tabula clarè liquet, in cuius suprema serie numeri horarum 24. collocantur, quibus Planetae initio facto à Sole ordine praepostero subijciuntur, cùm ergo 24. horae respondeat, quem antecedit), necessario sequentis diei horam primam obtinet Luna: Et sic Mars succedentis, &c. quae causa est, cur talis dierum à Planetis denominatorum successio fuerit instituta. E quo horarum antiquitas manifeste elucescit, eo quod ipsae horae, ordine dierum hebdomadis priores necessario fuerint. Et cum eiusmodi horas 12. fecerint diurnas, 12. nocturnas, dies autem noctibus extra Sphaeram rectam sint inaequales, necessum est, & huiusmodi horas inter se inaequales esse. Horae ergo diem naturalem, id est, spatium temporis, quo vna Solis reuolutio contingit, in 24 partes distribuentium. aliae sunt aequales, aliae inaequales. Inaequalium duplex affertur differentia à Clauio in Cap. 2. Sphaerae pag. 238. Et à loanne Voëllo loc. cit. idque ex auctore Sacro Bosco. A Guilielmo de Conchis apud Paduanium in Catena temporis, annulo 34. Aliae enim sunt spatium temporis, quo medietas signi peroritur, siue ascensio signi medij, cum enim quocunque die aut nocte 6 oriantur Zodiaci signa, vt rectè docent Astronomi, si cuiuslibet dimidium reputetur, habebimus ascensiones 12. Sed singulas singulis inaequaasserendo probabit? cum inter omnes conueniat, horas priores omnibus omnino tam doctis quàm indoctis non esse vsitatas, vel ipsis aduersariis testibus.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
