# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 35

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, LIIIILLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/35

reperiuntur, hinc geometrae varia fundamenta pro horariis lineis introducendis in plana excogitarunt. Alij circulos in 360 gradus distributos; alij quadrantes lineares in partes 90 diuisos; alij lineas siue regulas; alij ipsa horologia facta assumunt, vt inde alia faciant, triangula, rectangula alij, vel histe similia. Et tot fermè diuersi, iique probati modi prodierunt, quot eximia in hisce ingenia desudarunt. Neque arithmetica minus saecunda fuit, quae tabulis omnis generis constructis, miram facilitatem adduxit. Sed Mechanicorum industria omnem propemodum superasse videtur industriam, tam varia, tam certa, & miraculosa adinuenerunt machinamenta, quibus horas facilè & absque errore delineare vel possent, vel docerent. Nos, qui ex instituto horologia hic non efformamus, nihilominus tamen, vnum alterumque modum, minus fortassis obuium, afferemus. XXXV. Horologia horizontalia, siue verticalia facile fabricare, &c. Faciemus nos hoc solius circuli diuisione aequali in horas, ex hac enim, inaequales linearum horariarum interca edines emergent, Ex A centro horologij liberè assumpto, emitte rectam AB, pro hora 12. tum pro horizontali horologio per emissam rectam AC constitue ad A angulum eleuationis dati poli inter BA, & A C contentum; pro verticali autem primario, fac angulum eleuati aequatoris, &c. & ex D puncto in axe AC assumpto demitte perpendicularem, DE, quae secet AB in E, tum ex Eversus A aequalem abscindes in F vsque quo facto centro, ad interuallum FE semicirculum GEH describes, diuidesque binos eius quadrantes in 6 aequales pro horis; in 12. pro dimidiis; in 24. pro quartis, horarum portiones: nam si per singula diuisionum puncta, L, M, N, O, P, Q, regulam ex F centro emiseris in ductam IKtangentem circulum in E, quae tangens est communis aequatoris cum notizonte aut verticali circulo sectio, adeoque linea aequinoctialis; & per signata puncta QR., S. T. V, &c. educas ex Alineas rectas, AQ, AR, AS, AT, AV, &c. aequalibusque interuallis in alterum quadrantem traducas; descripsistilineas horarias, quarum 12. est AB. 6. XY, per A tangenti IK vel diametro GH aequidistans. Demonstratio.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
