Latin
LIIIILLV
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem D est centrum aequinoctialis circuli, qui existit in plano per DE, &IK traducto, &axis mundi AC semper inest plano meridiano, hoc autem ad horizontem rectum insistit &per AB transit; necessario DE plano in est meridiano: anguli igitur IE D, &DEK, sunt recti; igitur IK tangit aequatorem in puncto E descriptum ad radium DE; quae eadem etiam tangit aequalem circulum GEH secundum lineam FE, aequalem rectae DE descriptum; radij ergo horarij aequatoris fecantes ex D in puncta Q, R, S, &c. tangentis IK demissi, aequales sunt secantibus horarijs FQ. FR, FS, &c. adeoque in tangente IK coincidunt. &sic beneficio circuli GEH. reperta sunt puncta horaria, &c. ICE Practicè vero non est opus hoc modo procedere, sed vt sequitur. Ad assumptum, punctum A constitue angulum BAC eleuati poli, &ex D puncto vtcunque in A C assumpto demitte orthogonalem D E, cui abscinde in EA aequalem FE, per E autem duc GH perpendicularem ad AB, eritque ipsa linea aequatoris, si igitur Icentrum quadrantis IKL puncto F vniueris, &latus quadrantis alterutrum vel I K vel IL lineae meridicnae AB aptaueris, §iones horarias per filum IM vel regulam IN in linea aequinoctiali GH, factas notaueris (quae habebuntur filo vel regula per quindenos gradus ducta,) &ex A postmodum rectas eduxeris, habebis dicto citius lineas horarias, &c.