# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 36-2

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, LIIIILLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/36-2

Quandoquidem D est centrum aequinoctialis circuli, qui existit in plano per DE, & IK traducto, & axis mundi AC semper inest plano meridiano, hoc autem ad horizontem rectum insistit & per AB transit; necessario DE plano in est meridiano: anguli igitur IE D, & DEK, sunt recti; igitur IK tangit aequatorem in puncto E descriptum ad radium DE; quae eadem etiam tangit aequalem circulum GEH secundum lineam FE, aequalem rectae DE descriptum; radij ergo horarij aequatoris fecantes ex D in puncta Q, R, S, &c. tangentis IK demissi, aequales sunt secantibus horarijs FQ. FR, FS, &c. adeoque in tangente IK coincidunt. & sic beneficio circuli GEH. reperta sunt puncta horaria, &c. ICE Practicè vero non est opus hoc modo procedere, sed vt sequitur. Ad assumptum, punctum A constitue angulum BAC eleuati poli, & ex D puncto vtcunque in A C assumpto demitte orthogonalem D E, cui abscinde in EA aequalem FE, per E autem duc GH perpendicularem ad AB, eritque ipsa linea aequatoris, si igitur Icentrum quadrantis IKL puncto F vniueris, & latus quadrantis alterutrum vel I K vel IL lineae meridicnae AB aptaueris, & sectiones horarias per filum IM vel regulam IN in linea aequinoctiali GH, factas notaueris (quae habebuntur filo vel regula per quindenos gradus ducta,) & ex A postmodum rectas eduxeris, habebis dicto citius lineas horarias, &c.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
