# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 36

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/36

Certum vero sit, hoc demum horis iam ante vsitatis & cognitis esse tributum, tales autem horae nullę erant, praeter has, de quibus modo agimus, quae ob celeberrimum vsum apud antiquos, horae veteres nuncupantur, apud Romanos, Graecos, Hebraeos, atque Chaldaeos vsitatae. Vt taceam prioris generis horas causam & fundamentum haud improbabile dare potuisse hisce, cum tanta inter vtrasque differentia non reperiatur. Nam I. & 12. hora semper conueniunt. Horae aequales & nunc & olim vsitatae, originem trahunt à duobus principalibus positionum circulis, horizonte & meridiano natura notis, in quos cum Sol quotidie semel in climatis plerisque deueniat, horarum initium & terminum dederunt. Vnde cum Sorhorizontem semel mane, semel vesperi occupet, exsurgunt horae hinc ab ortu, ad ortum numeratae; illinc ab occasu ad eundem; ex eadem causa constituuntur horae à meridie in meridiem, aut media nocte in mediam noctem. Postremis vtitur Ecclesia vna cum antiquis Aegyptiis, & veteribus Romanis in festorum solennitatibus; Meridianis siue horis à Meridie numeratis, Astronomi; Itali cum antiquis Atheniensibus & Bohemis occasum amplectuntur; Babylonij ortum. Vide Plinium l. 2. Macrob. l. 1. Saturnal. Voëll. l. 1. p. 7. Clauium passim in astrolab. in Sphaera, in gnomonica. Germani & alij passim horas à meridie in mediam noctem, & hinc ad meridiem numero duodenario claudunt. Omnibus hisce horis hoc commune est, quod à prima ad 24. tempus diei naturalis insumant. Inaequales omnes in Sphaera recta cum aequalibus quantitate diei artificalis, vt & noctis concurrunt, aliâs in solis aequinoctiis. Inaequales dierum & noctium confiniis tempora horaria aequant, praeterea nunquam. Nam arcui diurno cuilibet respondent 6 signa, &c. Hora aequalis secundum Geminum est pars 24. diei naturalis. Dies autem naturalis est vna solis ad eundem circulum reuolutio, &c. Vnde cum dies naturales ob ascensionem arcuum solarium quos proprio motu Sol conficit, inaequalem, aequalibus parallelis additam fiant omnes inaequales, hinc in rigore, neque horae vnius diei alterius aequantur: neque eiusdem diei horae Babylonicae, horis astronomicis, aut hae Romanis. Vide Clauium in sphaeram cap. 3. p. 234. Sed haec inaequalitas cum sensum fugiat, aequalitatis appellationem horis non adimit.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
