Latin
37
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Variae hoAb hisce diuersis horarum generibus, variae in horologia veni rologiogum unt lineae horariae, &tam diueriae horologiorum denominationes genera ab hinc idem horologium Horizontale fieri potest horarum aequalium horis. vel inaequalium. Quae quidem inaequales priore modo non vsurpantur, at posteriore, appellanturque horae antiquae. Aequalium sunt Babylonicum ab ortu, Italicum ab occasu, Astronomicum à meridie, Ecclesiasticum à media nocte, &c. XXIV. De Diebus. Dielucem, nocte tenebras intelligi, non tantum Sacra scriptura Gen. 1. Sed &ratio naturalis decet. Cum vero sol lucis omnis in hunc inferiorem mundum auctor sit, &distributor, quod non fit, nisi quando praesens est, hinc teste a Gemino, de die &nocte. Dies di a In app. calest. citur dupliciter; vno modo tempus illud, quod est ab ortu solis vsque Quotuplex ad occalum: altero modo dies dicitur tempus, quod est ab ortu solis &Quid vsque ad proximum ortum solis. Est autem dies iuxta secundum mosit dies. dum conuersio mundi, &ortus eius arcus, quem sol peragrat, dum in conuersionemundi mouetur contra mundum. Quam ob causam neque compositum illud tempus ex nocte, &die simul sumptis, aequale est omni nocti, &diei, sed quoad sensum magnitudines sunt aequales, quoad rationis iudicium parua quaedam est atque insensibilis diuersitas, &c. Haec ille Pag. 80. &82. Sed cur non &opposita vmbrae circumlatio nox dicitur? Equidem quo minus id fieri posset, nil obstat, Sed à potiore &meliore fit denominatio. In horum dierum appellationibus auctores variant: &hunc quidem quem modo definiuimus cum Sacro Bosco naturalem; alij politicum, ciuilem, vsualem, appellitant: vtrique rectè nam natura solem vnaque cum sole lucem circumuehit à positionis circulo ad eundem; tempore autem illo homines res contrahendas mensurant, &c. Vide Origanum parte. 1. Ephem. p. 88. Isagogen Myllerij in Kalendar. pag. 4. c. 2. apud quos Censorinum &Plinium reperies. Illum clauius cum Sacro Bosco, Antonio Magino Isagogicarum parte 2. c. 5. p. 35. artificialem, alij vt Censorinus, &c. naturalem nominant: vtrique recte: hi enim causam effectiuam illius spectant, quae est circumlatus sol, hi artificialem &mutabilem sphaerae positionem, aut operas hominum artificiales ipso tractatas. Hic dies in 12. aequas portiones diuisus horas antiquas exhibet, sicut &nox, quorum simul iunctorum quatuor sunt puncta cardinalia, Mane, Meridies, Vesper, media nox; siue ortus solis, culminatio eiusdem, occasus summa depressio.