Latin
40
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Huius antemeridiana circiter horam quintam (intelligendo horam secundum horologium antiquum, quae esset apud nos hora fermè vndecima) sumenda est extrema gnomonis vmbra, &puncto signanda: „deinde circino diducto, ad punctum quod est gnomonis vmbrae longitudinis signum, ex eoque à centro circumagenda linea rotunditatis: itemque obseruanda postmeridiana istius gnomonis crescens vmbra, &cum tetigerit circinationis lineam, &fecerit parem antemeridianae vmbrae post meridianam, signanda puncto. Ex his „duobus signis circino decussatim describendum, &per decussationem &medium centrum linea perducenda ad extremum, vt habea"tur meridiana &septentrionalis regio. Vt videre est in adiecta figura, in qua AB stilus rectus, C punctum vmbrę antemeridianae, per quod ex A describendus est circulus CD; D vmbrę pomeridianae extremitas in peripheriam cadens; ex his C &D punctis faciendi sunt decussati arcus, E supra &F infra, nam EF per A est meridiana linea loci dati. quae proinde fixo &immobili situ tenenda est. Ex altitudine poli habita, facile inuenies meridianam lineam. Cum enim eandem abstuleris à quadrante, erit residuum altitudo aequatoris; cui si addideris declinationem solis borealem, australem dempseris, habebis altitudinem solis meridianam; quam si obseruaueris quadrante, proiiciet interim ipsius obseruationis tempore erectus gnomon, lineam meridianam, &c. Ex aequatoris siue ortus atque occasus veri linea habita, Statim tesultat meridiana illi ad rectos ducta, in quocunque plano.