# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 40

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/40

Huius antemeridiana circiter horam quintam (intelligendo horam secundum horologium antiquum, quae esset apud nos hora fermè vndecima) sumenda est extrema gnomonis vmbra, & puncto signanda: „deinde circino diducto, ad punctum quod est gnomonis vmbrae longitudinis signum, ex eoque à centro circumagenda linea rotunditatis: itemque obseruanda postmeridiana istius gnomonis crescens vmbra, & cum tetigerit circinationis lineam, & fecerit parem antemeridianae vmbrae post meridianam, signanda puncto. Ex his „ duobus signis circino decussatim describendum, & per decussationem & medium centrum linea perducenda ad extremum, vt habea"tur meridiana & septentrionalis regio. Vt videre est in adiecta figura, in qua AB stilus rectus, C punctum vmbrę antemeridianae, per quod ex A describendus est circulus CD; D vmbrę pomeridianae extremitas in peripheriam cadens; ex his C & D punctis faciendi sunt decussati arcus, E supra & F infra, nam EF per A est meridiana linea loci dati. quae proinde fixo & immobili situ tenenda est. Ex altitudine poli habita, facile inuenies meridianam lineam. Cum enim eandem abstuleris à quadrante, erit residuum altitudo aequatoris; cui si addideris declinationem solis borealem, australem dempseris, habebis altitudinem solis meridianam; quam si obseruaueris quadrante, proiiciet interim ipsius obseruationis tempore erectus gnomon, lineam meridianam, &c. Ex aequatoris siue ortus atque occasus veri linea habita, Statim tesultat meridiana illi ad rectos ducta, in quocunque plano.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
