Latin
42
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 42
Unproofread scanNot analysed yet
est autem angulus CDF aequalis angulo EDG: igitur etiam angulo KDI. Ergo CDF est poli altitudo; &quia DCF rectus est, erit angulus CFD anguli CDF complementum, adeoque altitudo aequatoris. NELE GMA& Sit iam Sol borealis &ex L proiiciat vmbram puncti D in M, angulus ergo declinationis MDF, id est, EDL, additus angulo altitudinis meridianae CDM, dabit altitudinem poli CDF, vt ante. Vel si sol australis fuerit in N, angulus declinationis australis FDO ablatus ab angulo altitudinis meridianae CDO, dabit rursus angulum CDF altitudinis poli. cuius supplementum CFD est altitudo aequinoctialis. Quod si quadrantem linearem vel horarium ad manum habueris facilè solis altitudinem meridianam in gradibus hauries, &si Zodiacum inscriptum feres, videbis declinationis arcum; aut eundem è tabulis iam ante cognosces. XXVIII. Sed ex his facilè instrumentum quo vbiuis locorum positus haec omnia reperias, sic efficies. Laminae inferiori ABCD, quadratae, connectatur aequalis B CEF superior, mobilis circa BC tanquam axem, in inferiorem deinde inseratur arcus quadrantis GH in puncto G firmus, distributus in partes 90. aut etiam si magnitudo fert, in minuta, sumpto initio à G, per superiorem autem laminam transeat, ita vt figi possit clauiculo striato, ipsaque lamina eleuari aut deprimi, quae si erecta stet supra laminam A C, punctum H iaceat in plano laminae BC.