# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 44

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/44

Ex hoc eodem instrumento horologia horizontalia & verticalia facilè fiunt eductu fili vel regulae ex Icentro, super lineas horarias. Et quidem omnis generis, declinantia, inclinata, & mixta. XXIX. De vsu lineae aequinoctialis, & verticalis, nec non meridianae, planisque earum, &c. Tres hae lineae, quia ad rectos sese angulos secant, eodem semper se modo habent in quouis loco, & plana per illas traducta sunt primaria, horizontale per aequinoctialem & meridianam; verticale primarium per verticalem, & aequinoctialem; meridianum per verticalem & meridianam; hinc plana ista in loco eodem stabilia sunt, & alia omnia prout ad haec accedunt aut recedunt, declinare vel inclinari dicuntur. Plagae autem quas plana ista faciunt simplices sunt: superior & inferior, siue apparens & latens, quam horizontale; australis & borealis quam verticale; orientalis & occidentalis quam meridianum efficit. Aliud autem est plaga mundi, aliud facies plani, aliud planum, aliud plani cum alio plano communis fectio. Nam facies plani cum plaga mundi sibi adiacentis semper eiusdem est denominationis, non autem planum. Planum enim meridianum alteram faciem orientalem, alteram occidentalem habet, ipsum tamen meridianum est, &c. Aliud etiam est, planum declinare à meridie, aliud à circulo vel plano meridiano: à meridie enim declinare est à plaga meridiana, adeoque à plano verticali recedere; à meridiano autem plano recedere, nil est aliud quam à facie orientali aut occidentali eiusdem aliorsum abire. Vnde initium declinationis planorum verticalium semper sumitur à plano verticali versus planum Meridianum; est enim ea arcus horizontis inter planum verticale & declinans interiectus, qui si tendat versus austrum ab ortu, declinat planum à meridie in occasum; si ab occasu, declinat in ortum; si versus septentrionem, declinatio fit ab arcto in ortum, si arcus ab occasu; in occasum, si ab ortu sumatur. Inter lineam ergo ortus veri & occasus atque meridianam, omnis declinatio planorum verticalium intercedit. Id quod in exemed by Google tiz exemplo liquidius apparebit. AB linea sit meridiana, C D ortus veri circulus, AC BD horizon; in E centrum hor zontis proiecta sit linea verticalis; planum meridia num proiectum sit in suam lineam AB, verticale in CD; plagae eius sunt CAD austra lis, CBD septentrionalis; ab his omnis verticalium circulorum & planorum declinatio censetur: vt si per FG planum cogitetur actum, habebit illud duas facies, alteram versus partem FADG; alteram versus FCBG: quia ergo facies FADG totam faciem meridianam CF AD non aspicit, sed parte CFE deficit, contra ex occidentali plaga ADGB aliquid assequitur, partem videlicet DGE, idcirco declinat à meridie in occasum; cuius declinationis initium sumitur à linea CD, quantitas ex arcu CF.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
