# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 45

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/45

Contra opposita facies cui plaga FCBG adiacet, declinat à Septentrione in ortum, declinatio est arcus horizontis DG, &c. Declinatio plani ab horizonte est arcus verticalis primarij inter horizontem & planum declinans interceptus. Inclinatio est arcus meridiani inter horizontem & planum in clinatum interiectus. Inclinatio & declinatio simul, est arcus verticalis declinantis inter horizontem & planum declinans & inclinatum interceptus. Sicut autem homo varias loci differentias patitur, ante, retro dextra, sinistra, supra, infra; mixtum, &c. ita & facies planorum. Nam facies horizontalis plani apparens, sursum, latens deorsum spectat. Verticalis in austrum ante, in septentrionem pone; Meridiani orientalis sinistram, occidentalis dextram partem occupat: idque astronomicè. XXX. De planis & eorum faciebus. Quot diuersi sunt in vnoquoque loco circuli, tot plana horologica possunt statui; vnde nec modo in situ, nec finis in numero certus praefiniti finiri potest: quia verò quidam circuli singulari quadam praerogatiua sensibus sese quodammodo ingerunt, accidit vt eorum prae reliquis ratio in horologiis habeatur. li sunt horizon, quem visus primo aperuit, ortus & occasus quotidianus docuit, ratio tandem stabiliuit.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
