Latin
LIIIILLV
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 53
Unproofread scanNot analysed yet
LIIIILLV Summa summarum. Localia plana principalia sunt duo horizon &verticale. Hoc triplex est, primarium Meridianum, intermedium. Iam planum quodcunque aliud supra horizontem eleuatum, si primario siue verticali rectum est, vel quod idem, si communem meridiani &horizonts sectionem habet, est ab horizonte declinans, vel ad ortum vel ad occasum; &à Zenith aut Nadir. Si rectum ad meridianum, est inclinatum ad horizontem; &si quidem terminos loquendi attendimus, erectum ante fuit, nihil enim inclinatur, quod ante non fuit exporrectum, &omnis inclinatio est alicuius ab aliquo ad aliud; cum autem inter omnia plana sola verticalia natura sua erecta sint, hinc inclinatio à verticali primario ad horizontem est desumpta. Et sic à meridie aut septentrionali plaga inclinatur planum, in Nadir facie inferiore, in Zenith superiore, idque vel à borea, vel austro.