# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 53

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, LIIIILLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/53

LIIIILLV Summa summarum. Localia plana principalia sunt duo horizon & verticale. Hoc triplex est, primarium Meridianum, intermedium. Iam planum quodcunque aliud supra horizontem eleuatum, si primario siue verticali rectum est, vel quod idem, si communem meridiani & horizonts sectionem habet, est ab horizonte declinans, vel ad ortum vel ad occasum; & à Zenith aut Nadir. Si rectum ad meridianum, est inclinatum ad horizontem; & si quidem terminos loquendi attendimus, erectum ante fuit, nihil enim inclinatur, quod ante non fuit exporrectum, & omnis inclinatio est alicuius ab aliquo ad aliud; cum autem inter omnia plana sola verticalia natura sua erecta sint, hinc inclinatio à verticali primario ad horizontem est desumpta. Et sic à meridie aut septentrionali plaga inclinatur planum, in Nadir facie inferiore, in Zenith superiore, idque vel à borea, vel austro.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
