Latin
XXXVII
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Rotula vero horaria indicabit, quot horis ille locus citius habeat meridiem, adeoque orientalior existat, &hoc quidem ante prandium, nam post prandium ostendet rotula interior horas omnium locorum, differentiam vero corundem rotula exterior. Vsus huius horologij mirè seruit ad obseruandas Eclipses, &similia phaenomena; neque ad computi rationes nonnihil prodesse queat, &c. XL. Notandum tamen I. vti in ipsis locorum longitudinibus inter Mathematicos non conuenit, ita in eorum principio sumendo controuertitur. Sunt enim qui Insulas Fortunatas cum antiquis primo meridiano franscribunt, quod vltimum occidentis occupent; sunt qui Insulas Asores eidem attribuant, hac ducti ratione, quod ibidem acus magnetis ab ipso meridiano nil deflectat, ideoque natura ibidem principium pro meridianis sumendis statuerit. Nos interim dum lis haec rectius diiudicetur, fortunatas Insulas retinuimus.