# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 69

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/69

Quod si alterum de magnete ita certum & solidum esset, vti eidem nil officeret, haberent sanè Geographi non tantum solidum primi meridiani fundamen tum, sed etiam modum haud vulgarem locorum tam longitudines, quàm latitudines solius magnetis beneficio indagandi, cum ipse polum suum extra mundi polum situm, inconniuenti obtutu respiciat, ex quo necessario maior minorue eiusdem à meridiano declinatio accidat, prout magis minusque hac vel illac profectus fueris. Deprehenderunt enim nonnulli versus polum nauigantes, declinationem ipsius 40 graduum, &c. non nulli alibi nullam omnino. sit terra ABCD, A punctum polo mundi arctico, Cantarctico Subiectum, AEC, AFC, ADC, &c. sint meridiani, DEB aequater; polus magnetis extra polum mundi A iaceat in puncto G; atus ergo magnetica in E sita, non deflectet à meridiano AC; in F deflectet à meridiano AFC, quia respicit polum suum G, & amplius in D: contrarios flexus ostendet in H & B, & sic sola longitudo mutata, mutat situm magnetis. Latitudo autem borealis amplius, australis minus, si extra magnetis meridianum AG Cambules, vt patet in parallelis IK & LM. Et haec quidem, si infallibilia essent, pulchra sane & rationi congrua forent, quae de Meridiano primo aliqui meditantur, sed quia nondum ita comperta sunt, vt dubitationes omnes excludantur, praesertim quòd experientia didicerint nautae, non ad vnum tantum, sed ad diuersos polos acum magnetis diuertere in aliis aliisque locis; idcirco certi quid statui necdum posse videtur, &c. XLI. Notandum secundo. Longitudines locorum in nostrum horologium inscriptorum ab Insulis fortunatis inchoatas, desumptas esse sparsim ex auctoribus, nullus enim omnes habet; ex Clauio in sphaeram, ex tabulis Geographicis Mercatoris; Cornelij de Iudaeis, Iodoci Hondij, Abrahami Ortelij. Loca autem allata pleraque Catholici occupant, & in plerisque societatis Iesu Patres versantur; quibus sol nunquam occumbit, & omni hora Deus in altari pręsens adest. Quod si alia loci fortassis alicuius longitudo esset, quam assignauimus, vera nihilominus doctrina in falsis assumptis exemplis stabiliri solet, & ipse locus suae facilè transcribetur sedi. Caeterum quia in longitudinibus inuestigandis non parum laboris consumitur, erroris admittitur, difficultatis sentitur; non gra uabor modum certum, facilem, breuem eas adipiscendi, promere, qui talis est. I. Si in dissitissimis longitudine locis attendant simul Astronomi superiorum Planetarum tam inter se, quam cum stellis fixis coniunctionem, tempusque in suis quique locis exactè notent; erit illius diffedifferentia, locorum illorum secundum longitudinem distantia. Vt si Constantinopoli acciderit obseruatio hora post mediam noctem 2: Constantiae 4: erit differentia duae horae, distantia 30. grad. &c. 2. Si in dissitissimis regionibus obseruent alicuius stellae fixae mediationem caeli, die eodem, &c.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
