Latin
XXXVII
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 71
Unproofread scanNot analysed yet
XLIII. Horologia efformare vnica circini eaque inuariata apertura, &c. Quia hic modus paucis familiaris esse videtur, &facilis atque commodus est, non piget ipsum insinuare. Fundamenti Constructio. Super rectam AB ducatur ex C ad interuallum CD liberum semicirculus ADB, qui per rectam CD secetur in duos quadrantes CAD, CDB, quorum prior CAD diuidatur in 90. gradus, numeratos ab A versus D; in quibus accipe eleuationem poli dati: qui in exemplum sit OEnipontanus graduum 46. min. 55. in E vsque, &ex C educatur recta CE, axis mundi, seruiens pro descriptione horizontalium horologiorum. Postea arcui AE abscinde ex D versus B aequalem arcum DF, &ex C per F educ rectam CF, quae erit linea aequinoctialis circuli, &seruiet pro horologiis verticalibus; linea verò CD verticalis, inseruiet horologiis aequinoctialibus: tandem per D agatur GH, tangens semicirculum in G, secans emissas rectas in G &H, quibus factis, absoluisti fundamentum, quo sic vteris, Horologij Horizontalis efformatio. Descripturus ergo horologium horizontale vnica circini, extensione, age lineam rectam IK quam secet alia recta LM in N ad rectos; tum ex N ad interuallum CD in fundamento sumptum, describe versus M semicirculum OPQ, positoque circini pede in P, vtrinque secabis arcum in R, &S, similiter posito in O scindes in T &ex RT. Q in Veritque diuisus semicirculus in 6 aequales portiones OR, TP, PVVS, &SQ.