# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 71

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/71

XLIII. Horologia efformare vnica circini eaque inuariata apertura, &c. Quia hic modus paucis familiaris esse videtur, & facilis atque commodus est, non piget ipsum insinuare. Fundamenti Constructio. Super rectam AB ducatur ex C ad interuallum CD liberum semicirculus ADB, qui per rectam CD secetur in duos quadrantes CAD, CDB, quorum prior CAD diuidatur in 90. gradus, numeratos ab A versus D; in quibus accipe eleuationem poli dati: qui in exemplum sit OEnipontanus graduum 46. min. 55. in E vsque, & ex C educatur recta CE, axis mundi, seruiens pro descriptione horizontalium horologiorum. Postea arcui AE abscinde ex D versus B aequalem arcum DF, & ex C per F educ rectam CF, quae erit linea aequinoctialis circuli, & seruiet pro horologiis verticalibus; linea verò CD verticalis, inseruiet horologiis aequinoctialibus: tandem per D agatur GH, tangens semicirculum in G, secans emissas rectas in G & H, quibus factis, absoluisti fundamentum, quo sic vteris, Horologij Horizontalis efformatio. Descripturus ergo horologium horizontale vnica circini, extensione, age lineam rectam IK quam secet alia recta LM in N ad rectos; tum ex N ad interuallum CD in fundamento sumptum, describe versus M semicirculum OPQ, positoque circini pede in P, vtrinque secabis arcum in R, & S, similiter posito in O scindes in T & ex RT. Q in Veritque diuisus semicirculus in 6 aequales portiones OR, TP, PVVS, & SQ.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
