# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 75

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/75

In promptu habeto tabulam altitudinum solis pro singulis decanis gradibus Eclipticae, ad tui poli eleuationem constructam, qualem hic in opposita paginę parte damus pro Ingelstadio: deinde quadrantem linearem, qualis hic est ABC; postea elige longitudinem stili in E ad rectos infigendi, quae sit in quadrante lineari ex A in D, ex quo puncto age rectam DE, ad AB perpendicularem, quae secet radios quadrantis, &c. Tabulae igitur praedictae & huius linea DE ope, inuenies horaria puncta, singulis signorum lineis decimis ad E centrum concurrentibus infigenda, hoc modo. Prima Prima arietis linea in Testudine est AE, ingredior ergo tabulam altitudinum, singulasque horas lustro, & numeros illis subscriptos, inque primum arietis radium incurrentes noto, atque ex linea quadrantis DEacceptos, in primam arietis lineam AE transfero, ex E centro versus marginem A. In exemplo. Hora 12. in primo V gradu Sol eleuatus est supra horizontem gradus 41. minuta 20. tot accipio ex D versus E, & transfero in radium primum arietis AE, & sic inueni illius diei & horae punctum in illo radio. Hora autem prima & vndecima habet gradus in tabula 39. m. 38: & hos ergo in DE linea quadrantis acceptos, transfero in AE.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
