Latin
XXXVII
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic absoluta est testudo lutaria, non in lutum plani horizontalis abiecta; sed in circuli verticalis caelestem apicem erecta; vt illuc aspiret, quo reptilia multo ignobiliora venisse haud ignorat. Demonstratio huius rei est haec. A in quadrante est centrum mundi, simulque stili AD recti vertex: AB in eodem, est horizon. Planum horologicum est proiectum in lineam DE. Quando ergo Sol in F exoritur, stilus AD nullam adhuc vmbram proicit in lineam DE, sed manet in Diat vero quando Sol ex Fascendit versus G inH, gradum 27. supra horizontem, tunc si versatur in primo Cancri est hora 7. matutina, aut 5. vespertina; aut sole habente eandem ferè altitudinem in 20. librae, erit hora matutina 10. vespertina 2. Et similis est ratio in aliis solis eleuationibus atque signis. Testudo repens siue horizontalis eodem fermè modo progreditur &demonstratur nisi quod situ quasi contrario. Nam huic Sol ex G versus F illucescit, adeoque Horizon est AC, &in arcu CB numerum incipit ex C versus B, ita vt gradus 90, sit initium primi, &c. Vsus &experientia multa docebit. XLV. E dato quouis horologio mobili, aliud quoduis fabricare, ad stilum quemuis sole splendente hora qualibet. Modus hic inter omnes mechanicos videtur esse nobilissimus. Quia nullam supponit poli altitudinem; nullam loci latitudinem; nullam lineam meridianam; nullum locum solis cognitum; nullum certum tempus: sed ex solo horologio portatili, &sole splendente sublioram quamuis procedit, vt sequitur. Horologium factum &faciendum super asserem aptare, &c. Accipe factum horologium, &super asserem dolitum affige, vt Ibet; tum super eundem asserem similiter firmato chartam, bucum, laminam, &c.