# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 83.1-4

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 83.1 to 83.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/83.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/83.1

Quoduis solaris superficiei punctum, natura sua radios emittit, in singula totius vniuersi puncta; an autem soli si essent, in sensum caderent; controuertitur in vtrumque rationes pugnant. V. Nec radius radio, nec vmbra vmbrae miscetur in eadem subiecti parte; quae tamen nihilominus lucidior est, & calidior quo plures radios coadunatos habet, sic obscurior ex opposito, quo plures vmbrę in eam conueniunt. VI. Sub dio vmbra perfecta, omni luce carens, nulladatur, neque obscurissimis quidem noctibus. VII. Firmamentum conis vmbrosis est plenissimum: Et sicut conos illos visu non discernimus, ita lucem illam videri negamus. VIII. Magnetis polum non esse nihil, sed aliquam veram in aliqua vniuersi parte virtutem, nilambigimus; Hanc tamen caelesti polo, aut vicinae parti denegamus, imo stantibus rerum experientiis, impossibile ducimus. IX. Magnes polo appropinquans, non sursum attollitur, sed semper horizonti parallelus manet. X. Magnetis polus chalybe vestitus, aut eodem perforatus, virtutem trahendi multiplicat. Vnde hoc? Nos à chalybe detineri, & sic intendi arbitramur. XI. An telum ferreum magnete sic illini queat, vt occasum vel ortum, vel aliam mundi plagam intermediam respiciat? Nos cum multis probabiliter asserimus. XII. An ope magnetis atque ferri, certo modo efformati atque coniuncti, effici queat motus perpetuus? Propendet in assi mationem Cardanus, Lib. 9. de rerum Varietate, cap. 48. Experientiam apud eundem affert Antonius de Fantis Taruisinus: pro explorato habet & modum insuper docet Petrus Peregrinus Gallus in sua epistola hac de re ante trecentos annos scripta; quam anno 1558. Achilles P. Gasserus Doctor Medicinae, Ferdinandi Imperatoris auspiciis typo concredidit Augustae Vindelicorum. Nos rem hanc vti efficere nondum scimus, ita factu impossibilem haud arbitramur. XIII. Fernandus Magellianes, teste praedicto Achille, ex Hispali vrbe Hispaniae in occasum soluens, totum terrarum orbem, vastissimumque Oceani tractum, menstruo & triennali cursu emensus: praeter alia dictu mirs, omnes intercalares horas, facta quam accuratissima ex Ephemeridibus annotatione anteuertit, & integrum diem, annualibus Solis calculis, incredibiliter ademptum, constantibus numeris deprehendit. Quomodo id accidit? An Hispalenses interim vnum diem aberrarunt in numerando? Non credimus. An Magelliana oscitantia vnum intermisit? planè dissentimus Quid ergo? Fortassis intercalationis annus interlapsus huc aliquid potuit? Minime censemus.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
