# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 83.5-6

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, 83.5 to 83.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/83.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/83.5

Etiamsi enim orbem totum circuisset paucissimis diebus, aut annis plurimis, nihilominus tamen neque multi anni plus, neque pauci dies minus quam vnum diem abstulissent: id quod in adiecta figura CDEF, planum faciemus. G est polus arcticus, in quo omnes locorum meridiani conueniant, quorum praecipuos viginti quatuor poscimus, & sic is qui per D transit Meridianus Hispalensis, vnde Magellianes nauigare instituit; Oriens sit ad C, occidens in E, Media nox apud F. Nauigatio autem Magellianica contigit in partes semper occidentaliores, ita vt secundum, non contra Solis motum quotidianum profectus sit. Statuamus autem itineris ipsius vestigium, limbum extremum continuum; Ex D igitur venit in E, ab hoc in F, ex HF in C, atque hinc tandem in D redijt. Quapropter si faciamus ipsum singulis diebus, singulos meridianos attigisse, tunc confecerit suos errores quatuor & vi& viginti diebus, computando pro vno die, tempus illud totum, quod Sol absumit dum ipsi apparuit ab ortu in ortum, vel ab occasu in occasum, vel à meridie in meridiem: quod non est vnus tantum dies naturalis è viginti quatuor horis communibus conflatus, sed è viginti quinque.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
