# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 85

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, PARERGA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/85

Quando in C peruenit Fernandus, finitus fuit illi sub meridiem itineris sui dies decimus octauus, Hispalensibus totidem insuper horae diei nono & decimo adiectae erant; quando tandem reuersus est Magellianes in D, solem meridianum aspexit vigesimum quartum; dum Hispalenses ipsum contemplati sunt sextum & vigesimum: & sic integrum diem naturalem anticipauit ideo, quia Solem suo cursu quotidie vna hora praeuertit. Hoc idem penitus euenisset, si quatuor tantum dies in orbe circuneundo insumpsisset: dum enim ipsi Sol quater, interim Hispalensibus quinquies meridiem fecisset. Neque vicissim plus vno die aboleuisset, etiamsi ad singulos Meridianos vnum integrum annum absumpsisset, totumque curriculum 24. annis peregisset; vti consideranti patebit. Vnde ratio huius rei tota referenda est, in arcus, quos diurnis nauigationibus Magellianes confecit versus occasum, qui proinde cum arcubus Solis diurnis accesserint, dies Magellianicos fecerunt longiores, diebus Hispalensibus: cum ergo totius nauigationis cursui respondeat integri circuli ambitus, cui dies naturalis debetur; hinc factum est, vt vno die minus repeperit. Vnde si ipse intra hoc totum tempus diem nullum intercalauit, numero dierum in mense (quod secus fieri oportebat) cum Hispalensibus aptè conuenit; eundemque mensis diem in reditu suo numerauit, quem ipsi. Si vero ipsorum more intercalauit, Hispalenses ipsum in numerandis secundum Kalendarium diebus, vnitate antecesserunt; id quod omnes in admirationem rapiobat.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
