Latin
PARERGA
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 86
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si Magellianes ex D in C &sic continenter versus orientem solem iter suum direxisset, contraria cidem euenissent; &pro quolibet die à meridie in meridiem viginti tres tantum horas insumpsisset, &sic dum ipse toto circuitu ex D per C in F, ab F in E &hinc in D viginti quatuor meridies habuisset; Hispalensibus interim tantum viginti tres illuxissent: &sic plures ipse in Calendario dies numerasset quam illi. In feriae autem denominatione neque hoc neque illo circuitu cum illis conuenisset, sed semper in priorem vel posteriorem vno die incidisset. XIV. Simile quid animaduertitur in stellis fixis, quae quia in occasum celerius mouentur quam Sol ob eiusdem reluctationem in ortum, circa eundem locum intra vnum annum solarem, vnam reuolutionem plusfaciunt quam Sol: &intra mensem Lunarem, vnam plus quam Luna. Exegeses istas ex Mathematum aditis ingeniosè depromptas luce dignas iudico, tum quia eruditae sunt, tum quia nihil Orthodoxae fidei aut bouis moribus contrarium continent. JACOBVS GRETSERVS, Societatis JESV, Collegij Theologici pro tempore Decanua Exegeses horariae exactè diligenterque scriptae, &omnino dignae sunt, quae ex vmbra in solem prodeant, &clarißimorum virorum examine magis illustrentur. GASPARLECHNER, Societatis JELV, Philosophiae professor ordinarius, &Collegij Philosophici hoc tempore Decanus. τον σπ