Latin
DEDICATORIA
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum vi
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter ne ingrati animi vitium incurram, hunc meum horarium radium humillimè Tibi consecro, seruus deuotissimus Domino Clementissimo; cliens officiosissimus, Patrono munificentissimo; Patri Patriae indigena fidelissimus. Quod si ipsum dedignatus non fueris, punctum me tetigisse arbitrabor: &licet non meruerim vt tua me Serenitas singularibus gratiae radiis affulgeat; sub vmbris tamen Clementiae tuae latitare me securum posse confido. Vmbras enim horarias dum tracto, splendorem gloriae mundanae fucatum, omnia horis subiecta, fluxa esse video; nihilque in terrenis istis magnum animaduerto, dum terram ipsam exiguum punctum comperio, Ingolstadij è meo Musaeo. 22. Sept. 1615. mae tis