# Exegeses fundamentorum gnomonicorum vi

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, DEDICATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/vi

Quapropter ne ingrati animi vitium incurram, hunc meum horarium radium humillimè Tibi consecro, seruus deuotissimus Domino Clementissimo; cliens officiosissimus, Patrono munificentissimo; Patri Patriae indigena fidelissimus. Quod si ipsum dedignatus non fueris, punctum me tetigisse arbitrabor: & licet non meruerim vt tua me Serenitas singularibus gratiae radiis affulgeat; sub vmbris tamen Clementiae tuae latitare me securum posse confido. Vmbras enim horarias dum tracto, splendorem gloriae mundanae fucatum, omnia horis subiecta, fluxa esse video; nihilque in terrenis istis magnum animaduerto, dum terram ipsam exiguum punctum comperio, Ingolstadij è meo Musaeo. 22. Sept. 1615. mae tis

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
