Latin
CONFORMATIO HVMORVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONFORMATIO HVMORVM OCVLI, &c. CAPVT VI. CRium etiam humorum configuratio è dictis haud difficulter elicitur; Aqueus enim, quia Corneâ, Vuea, Processibus, &Ataneâ priore continetur, illorum figuras internas induit; Vnde anteriore sui portione conuexus, secundum Corneam, posteriore concauus, secundum Cristallini insinuationem, existat oportet, in medio insectus &in collum quasi quoddam strangulatus apparet, crassius vel tenuius, pro maiore vel minore Vueę dilatatione, aut coitione; figuram eius habes ad litteras ABCDEFGH, vbi ABC est tunica Cornea: DEF Aranea anterior vel potius Araneae inuentum nouiter anterius amiculum; AF &CD Processus Ciliares: AG &HD tunicae Vueae sectiones Aqueum humorem in angustum collum constringentes; GH foramen Vueae, seu pupilla, vbi Aqueus humor constringitur, &c.