# Oculus, hoc est fundamentum opticum 10-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CONFORMATIO HVMORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/10-2

CONFORMATIO HVMORVM OCVLI, &c. CAPVT VI. CRium etiam humorum configuratio è dictis haud difficulter elicitur; Aqueus enim, quia Corneâ, Vuea, Processibus, & Ataneâ priore continetur, illorum figuras internas induit; Vnde anteriore sui portione conuexus, secundum Corneam, posteriore concauus, secundum Cristallini insinuationem, existat oportet, in medio insectus & in collum quasi quoddam strangulatus apparet, crassius vel tenuius, pro maiore vel minore Vueę dilatatione, aut coitione; figuram eius habes ad litteras ABCDEFGH, vbi ABC est tunica Cornea: DEF Aranea anterior vel potius Araneae inuentum nouiter anterius amiculum; AF & CD Processus Ciliares: AG & HD tunicae Vueae sectiones Aqueum humorem in angustum collum constringentes; GH foramen Vueae, seu pupilla, vbi Aqueus humor constringitur, &c.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
