Latin
REPROBATVR RADIVS AB
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
REPROBATVR RADIVS AB more Crystaliino in Virreum ingressus, data etiam aequalitate densitatis. CAPVT VII. I Icendum 7. Si humor Vitreus ęque densus sit atque Crystallinus, radius in ipsum receptus non potest esse visorius. Quia omnia argumenta, quae radium humori Cry stallino insidentem ab hac praerogatiua excludunt, etiam eundem in Vitreum humorem progressum non admittunt. Caussa est, quod propter aequalem densitatem, radius gtrobique in directum absque ullo angulo secundum vnam eandemque lineam rectam proferatur; quaecunque ergo absurda eueniunt in radio humoris Crystallini, eadem contingunt in Vitrei; quia rem visam in locum similem semper conijcit; quidquid ergo erroris, quidquid absurditatis inducit in humorem Crystallinum, idem ad nittit in Vitreum, quòd is in ambobus humoribus secundum vnam rectam lineam extendatur.