# Oculus, hoc est fundamentum opticum 101-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, RATIO A PRIORE REDDITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/101-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/101-2

Cur paruum foramen, immissum Solem aeque magnum proijcit in distantiam aequalem sed tamen debitam, atque foramen multo majus. Vt foramen vitro conuexo inuestitum est, aut absque eo nuAdum consistit. Si prius, ratio ex antedictis facile in promptu est; quia Refractio ex quolibet vitri puncto totius obiecti simulachrum in communem quandam basin proijcit, simile & aequale; alterius puncti cuiuslibet imagini in eandem basin collectae. &c. Si posterius ratio aliunde desumi nequit, quam ex ingenti Solis à nobis distantia, & insensibili foraminum differentia ad ipsam: propterea dixi in quaestione, Solem per diuersa foramina aequalem introire, in distantiam non quamuis, sed debitam. Quaenam autem illa distantia debita sit, sensus atque experientia melius indicat, quam ulla speculatio praescribit. Sed de his, alias forsitam Quaestio tertia: Cur obiectu digiti in alterutram pupillae partem statim res liberè visae praesertim albę & satis remotae; obfuscentur nonnihil, imminuantur atque in alteram partem quasi cedere videantur; Via nimirum series illa specierum continuata nunc interciditur, & residuae non interceptae officio suo vegetiùs fanguntur. Cur autem priores species idem etiam obiectum repraesentarint, causa est, quod radij à toto obiecto in illam pupillae seu humoris Crystallini partem fuerint allapsi, & ab eâ in Retinam dispersi, qui proinde si obiectu digiti aut alterius opaci corporis ingressu prohibentur, Retina fllorum intercisu nonnullam in obiecto variationem animuduertit, mi per vitrum in chartam traductae imagines manifeste docent. id quod sapienter animaduertit Rogerius Bacco in suae perspectiuae parte 3. dist. 2. c. 1. p. 150. his verbis? Multum FYNDMM. DPTICI, tos Multum melioratur & completur visio per huiusmodi radios fractos infinitos, in quibus omnis res visa videtur, praeter hoc quod videatur per radium rectum perpendicularem. Et haec quidem rectè, si rectè intelligantur. Nam duobus modis visio perfici potest, vel ut res visa tota conspicua secundum sefiat, vel ut singulae eius partes distinctè percipiantur.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
