# Oculus, hoc est fundamentum opticum 106

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, SI HVMOR VITREVS EST FORMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/106

Quod iterum probatur. 1. Quia ut l. 1. p. 2. c. S. visum, obiectum vnum per plura foramina aspectum, distantia vnius spithamae plus minus, apparet vnum, quod non sit, nisi specierum in organo formaliter visorio coitione: si igitut humor Vitreus est illud organum, necessario in eo imagines coadunatae sunt. porro si distantiâ tam parua species coguntur in vnum, quanto magis unientur pedali, vel cubitali? nam certissimum est, tam experientia quam auctoritate omnium, obiecta remota per conuexas leutes refracta breuiores corradiationes facere, quam exhibeant vicina. 2. Quia teste experientia, loc. cit. obiectum interuallo pedali per plura foramina visum, repraesentatur toties, quot foraminibus aspicitur, & situ quidem locorum recto: quod fieri neque sulet, neque potest, nisi post radiorum communem concursum; si igitur Vitreus humor est formale videndi instrumentum, necesse est, in ipso visionem hanc rei unius multiplicem celebrari; quare fieri non potest, ut communis ille concursus post ipsum existat. 3. Quia si in data distantia communis specierum concursus eueniret post humorem Vitreum, res vna semper appareret visui situ locorum euerso, teste experientia; quia quando radij in organum visus aduentant non decussati, situm locorum euertunt, at non apparet situ locorum euerso, sed recto, iterum experientia teste. Ergo non euenit communis specierum concursus in data distantia post humorem Vitreum. 4. Quia hoc ipsum testatur experientia, si Vitrum Crystallino humori simile & aequale conformetur, & per plura lamellae antepositae foramina obiectum remotum transmittatur in obtentam chartam, concurrent enim species tantillo post lentem interuallo, quod humoris Vitrei crassitiem haudquaquam adaequet, vnde certum est, specierum conuentionem non accidere post sed ante humorem Vitrcum.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
