Latin
SI HVMOR VITREVS EST FORMALE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 107
Unproofread scanNot analysed yet
Neque dicas hunc humorem densiorem statui Crystallino, ideoque concursum refractione produci; quia tametsi prolongatio aliqua interueniat, nihiloninus tamen tanta non est ipsa, ut concursum extra Vitreum humorem protrudat, quod inde elucescit, si ampullam vitream humori Vitreo aequalem &similem aqua impleas, &eius orificio lentem in forma &magnitudine Crystallini indas, marginibus circum circa cera vel pice oblitis, &c. experieris enim hac ratione obiectum per foramina in chartam accidere multiplex situ specierum euerso ita ut species dextra sinistro foramine, sinistra dextro, &c. fuerit subingressa; quod occultatione foraminum ad oculum patebit. hoc autem fieri omnino est impossibile absque specierum earundem decussatione siue concursu communi. Quapropter &altera antecedentis pars longè luculentissimè est ostensa. Igitur in data stationis remotae hypothesi, concursus imaginum nunquam contingit post humorem Vitreum, in nulla autem statione ante eundem; Ergo semper versatur in statione remota, intra eundem. Quare si humor Vitreus est formale visus organum, res in remota ab oculo statione, per plura foramina conspecta semper apparet vna, nunquam multiplex. quod est contra manifestissimam experientiam, c. 8. l. 1. p. 2. allatam. Quod autem res tantum vna appareret hinc necessario conficitur. Vitreo humori ex mente aduersarij inest visifica cernendi facultas, ergo videbit rem vnam, quamdiu vna repraesentabitur à speciebus in organo formaliter visorio receptis: tamdiu autem repraesentatur una, quaadin species in vnam organi formaliter visorij partem confluxerint. quod cum semper fiat, in statione remota, semper in hac statione res vna apparebit. Dices in sta-Obiectio tione remotâ, species tam ante quam post concursum disiunctim etiam humori Vitreo insunt, ergo possunt obiectum multiplex repraesentare: adeoque non est necessarium ut simplex appareat. Respondeo 1. hoc argumentum aliquid valiturum, si ostendatur, Solutio radium vnum simplicem ab vno puncto profectum tam viuacem 1. esse atque sunt duo vel plures simul iuncti eaeterum cùm experientia rientia contrarium vbique testetur tam in lumine quam inspeciebus; argumentum non concludit. Species enim in concursu communi praeualent, &reliquarum simplicium vires multo maximè elidunt. Respondeo 2.