# Oculus, hoc est fundamentum opticum 108

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, SI HVMOR VITREVS EST FORMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/108

Si species ante & post concursum communem in organo visorio receptae potentiam cernendi ad perceptionem obiecti excitant, eo quod in ipso adsint, quanto magis praestant id ipsum in communi concursu coadunatae, vbi & vigoris plurimum & organi visorij meditullium tenent? Respondeo 3. Hoc argumentum plus non probare, quàm obiectum vnum & idem, simul & semel vnum, simul & semel multiplex videri quod cernendi artificium, utpote nouum & inusitatum ab aduersario perquam libenter edocerer. Sed de his modò satis; constare enim arbitror, si radius visorius in Vitreo existat, absque ulla tergiuersatione fatendum esse, rem vnam & eandem per plura foramina visam in statione remota, semper vnam necessario apparituram, contra cuidentem experientiam. id quod erat demonstrandum. SIVITREVS HVMOR ESTFORmale visus organum, res vna per plura foramina visa, in statione remota, semper apparet multiplex.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
