Latin
CAPVT XI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 110
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. PRobatum est enim cap. 9. in statione remota rem semper visum iri simplicem; &ostensum est modò cap. 10. in eadem statione rem semper videri multiplicem; igitut in eadem statione res eadem semper simplex &semper multiplex videtur; igitur simnl &semel vna &multa apparet. Quod erat probadum. Aliter. In statione media, res apparet simplex, teste experientia; atqui in hac ipsa statione in humore Vitreo radij secundum foraminum multitudinem mutuo dissident, ut fusè ostensum c. 9. &alias saepe in toto hoc opere elucescit: ergo per ipsas res visui multiplicabitur. Quare in statione media res eadem simul &semel simplex &multiplex apparebit. Quod erat ostendendum. SI HVMOR VITREVS ESTFORmale visus organum, res eadem per plura foramina conspecta, videbitur simul situ recto, simul euerso; aut semper alterutro horum tantum. CAPVT XII. Quia Via instatione remota insunt humori Vitreo radij ante concursum communem, in sunt post ipsum; res per radios ante concursum communem visa, euertit situm locorum &foraminum; post concursum eundem restituit, ut patet ex l. 1. p. 2. c. 8. &disputatis paulò ante parte hac. igitur aut nihil videtur sub istis radijs, (cui tamen reclamat experientia) aut simul recto, simul euerso locorum situ spectabitur. quod est vnum. Probatur nunc alterum. In statione vicina res tantum aspicitur situ locorum euerso, ut patet experientia 8. l. 1. p. 2.