Latin
ARGVMENTA EX DECVSSATIONE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARGVMENTA EX DECVSSATIONE radiorum visoriorum, pro nostra sententia CAPVI XXXI. Vod situs etiam radiorum visoriorum permutatus dictis maximum adferat momentum, &omnino conuincat noQque in Arachnoide, neque in Crystallino humore, visionem absolui, sequentia quae fierent absurda clarè demonstrant. 1. Rationem non possunt dare, qui ita sentiunt, cur eadem res liberè aeque atque per exile foramen (de quo experimento 2 aspecta maneat semper erecta, &non euertatur situ, visa per foramen: Nam quando res aliqua ab oculo proportionatè distat, &ex aduerso angulo clarè conspicitur, radij axi viciniores plerique sunt perpendiculares tam ad Corneam, quam ad Crystallinum, ideoque dextri in obiecto, erunt etiam dextri in Aranea, &c. Sit visibile AB, Cornea tunica CD, Aranęa EF; quia ergo radij BD, &AC, in Corneam perpendiculariter incidunt, ipsi ante centrum ipsius K, sese non secant, ideoque in Aranea situs permutatos non habent: adeoque punctum A sinistrum, videbitur sub radio sinistro AE, punctum B dextrum, sub radio dextro BF. Adhibe nunc foramen G, interiecta aliqua lamina, ita ut radij ab eisdem punctis AGB in Corneam allapsi, sint AH, &BI, in G decussati: qui licet in Cornea ad H &I frangantur ad perpendiculares, nunquam tamen refracti HF, &IE se intersecare poterunt ante centrum Corneae K, idooque necessario punctum A sinistrum venit per refractum radium HF in partem dextram Ataneae, &B dextrum in punctum Epartis sinistrae. Quaeritur nunc ab aduersâ parte, quare punctum A visum in E, puncto sinistro, apparet sinistrum: &visum in puncto dextro F, non apparet dextrum? si quidem, ut ipsi volunt visio in Aranea celebratur?