# Oculus, hoc est fundamentum opticum 111-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, ARGVMENTA EX DECVSSATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/111-2

Aluersariorum Si dicunt radium utrumque visorium tam CE, quàm HF ab eodem responsa puncto A profectum adhuc sinistrorum tendere, & tam DF, quam varia, sed El dextrorsum; contra duo pugnant; alterum, quod appre-nulla. hensio puncti A, & ex aduersariorum mente, & ex parte rei non fiat neque fieri possit sub radio CE aut HE, quod is totus, praeter vnica ultima puncta E & F, sit in Aqueo humore, qui non viuit; frustra ergo ad radij huius tendentiam confugiunt. 2. Oppono experientiam tertiam, l. 2. p. 2. c. 3. enarratam: Sit punctum A in concauo vitro alicuius tubi, & allabatur in Corneam radio AB, deinde frangatur in radium BC: si igitur radius HF fractus, in caussâ est cur A videatur in sinistra adhuc parte, radius etiam BC, dextrorsum vehet punctum A, cuius contrarium accidit experientia eadem teste, punctum enim A videtur in loco D, totum nimirum sinistrum. quod amplius valet, si punctum Atotum statuatur immediatè supra Corneam B. id quod fieri posse, in Appelle meo significatum est. Impossibile igitur est hanc contrariae sententiae responsionem state. Si dicunt punctum A, ideo non apparere situ variato, quia ipsum semper in sinistra obiecti manet parte: se ipsos amplius illaqueant, sic enim omnem rei visae euersionem penitus destruunt. si enim reseuersio nulla est propterea, quod res situm suum in loco eodem seruet in quo ipsa est, ergo ut euersio fiat, ipsa situm atque locum mutare debet, ex parte rei: ergo ipsius euorsio non est, sed visio semper erecta, quia ut res est, ita videtur. sed in his sensui manifestis ulterius haud est immorandum. Si dicunt, ideo punctum Asinistrum apparere, quod inter ipsum & oculum nullum medium intercesserit, cuius vi in dextram partem statueretur, id quod interiecto vitro conuexo fieri pusse; ergo ergo aduersa sententia euorsionem nullam agnoscit; ubi eiusmodi medium non interuenerit. Quid igitur dicit ad experientiam rei vnius duplicatae, triplicatae & c. idque situ euerso l. 1. p. 2. c. 5, productam? quid ad experientiam cerae concauo vitro illitae, quam modo tetigi? quid ad experientiam puncti alicuius libero oculo obtenti! Aduersaria igitur sententia ruat necesse est. vduIHnVLAMV

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
