# Oculus, hoc est fundamentum opticum 111

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/111

huius rei ratio ab aduersario assignari non potest alia ulla, quam quod in humore Vitreo insint soli radij ante concursum communem, &c. At hi ipsi radij manent in humore eodem etiam in statione media & remota, ut ostensum est in superioribus capitibus: & sunt fortiores natura sua ijs qui post concursum communem in humotem Vitreum inducuntur, quia origini suae viciniores existunt: ergo si utrique potentiam simul ad videndum non excitant, aequum est, ut hi, qui priores sunt tempore & natura vegetiores, dominiu obtineant. Ergo fatendumest, rem situ locorum euerso semper cerni, in statione remota: Cui ramen constans, manifesta & cuiuis obuia semper reclamat experientia. Nam res vna in statione remota per plura fotamina conspecta, semper apparet multiplex situ locorum recto, nunquam euerso, cuius rei rationem dare non possunt, qui humorem Virreum organum visus formale statuunt. Curenim radij post decussationem seu concursum communem soli officio suo fungerentur, sopitis antecedentibus multo fortioribus? cur ipse communis concursus conticesceret? cur ante concursum communem nullus radius quidquam moueret? nonnè simul & semel omnes humori Vitreo homogeneo insunt? Aut ergo nullus, aut omnes simuleundem ad videndum alliciunt: aut ipse instrumentum formale visionis non est. Et per haec etiam altera propositionis pars demonstrata esto. SI HVMOR VITREVS EST FORmale visus organum, res vna per plura foramina in visum admissa, a statione media & remota, semper apparet confusa.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
