# Oculus, hoc est fundamentum opticum 112-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, VERA DIFFICVLTATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/112-2

VERA DIFFICVLTATIS caussa redditur. CAPVT XXII. Ontra si fiorum à nobis exposcatur ratio, damus hanc vnam semper & eandem; videlicet radios visorios in Rerina exceptos, semper in contrarias obiectorum partes deferri, sinistros videlicet in dextras, dextros in finistras, ibique rerum visarum locos visos ab ijsdem ostendi, ubicunque tandem res ipsae sint: hinc necessario effici, ut omnis res visa in cognominem sibi Retinae locum incidens, in alium visum recidat, adeoque enersa fiat; & vicissim omnis res in contrarium Retinae locum alsapsa, relabatur in suum pristinum, si non numero saltem specie. Haec autem cur ita fiant, caussam damus refractionem; refractionis caussam damus temperiem atque figuram humorum & tunicarum, simul etiam situs eorundem: & quod rei visae apprehensio fiat non in indiuisibili puncto radij formaliter visorij, sed in aliquanta ipsius particula secundum longitudinem exporrecta. Sit oculus ABC, res vinlis D Vho E, videantur primò puncta D & E liberè, per radios DF, & EG; quia igitur ipsi in oppositas Retiniae partes H & Iperueniunt, est enim axis CK, & Iad dextram eius, H ad sinistram &c. & per refractos radios HL, & IM, in easdem obiectorum partes E & D reueriuntur; hinc res in locis naturae debitis spectatur. Eodem modo, si eadem pucta D & Ein foramen N ante oculum cogantur trans

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
