# Oculus, hoc est fundamentum opticum 112

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/112

CAPVT XIII. Via per capita priora, semper apparet simplex semper appaOret multiplex, dextra, sinistra, tam recto situ quam euerso, tam magna quam parua, sub radijs fortibus & debilibus; &c. quod autem tali modo visitur, aut omnino non secernitur, aut confusissimum visui chaos ingerit. Haec autem omnia necessario eueniunt si radius in humore Vitreo est formaliter visorius; quia omnes hi radij, qui rem dictis modis reprae sentant, humori Vitreo in statione remota simul insunt; simul ergo hoc modo referunt. in statione media similiter occurrunt. Aut enim radiorum communis concursus fit in antica hyaloide, & habentur radij post concursum diuaricati; aut in postica, & adsunt radij ante concursum in eodem humore Vitreo tanquam formali visus organo. & sic confusio praedicta enascetur: semperque res à remota & media statione spectatur perturbata. Id quod erat probandum. Caeterum, quia praedicti videndi modi ex eo necessario eueniunt, quod humor Vitreus formalę visus organum supponatur, ipsi autem tam ratione quam experientia manifestam repugnantiam secum vehunt: hinc fieri nulla ratione potest, ut humor Vitres in consortium organi formaliter visorij adsciscatur, siue rarior, seu densior, seu denique aeque densus atque humor Crystallinus existat. Quae omnia ut perfectius intelligantur, adiecto diagrammate compendiosè declarantur. Obiectum A, distet ab oculo vnum alterumue pedem, ut stationem remotam occupet, & per duo foramina B & C, lamellae DE, oculo EGIH obtentae, mittat duos radios AF, & AG in tunicam Corneam EG, qui refracti peruenient radijs FK, GL in humorem Grystallinum KLMN, in quo refringentur radijs LM, KN, ad perpendiculares LO, KO, centrum O in tunica Aranea postica NMhabentes; vnde fieri neutiquam potest, ut LM & KN unquam conueniant intra humoram Crystallinum, caderent enim radij LM & KN refracti, super ipsas perpendiculares IO atque KO, contra legem refractionis; igitur ex M& N pergent itinere recto, secundum lineas MP & NQ, si Vitreus VVI humor MHPQ, N, aeque densus ponatur, atque Crystallinus; angulari autem; si rarior aut densior censeatur.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
