# Oculus, hoc est fundamentum opticum 113

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/113

Nam si rarior, discedent MR & NS, à perpendicularibus MS & NR, ex punctis incidentiae M & N excitatis; si densior, accedent ad easdem radij, MT quidem ad MS; NV verò ad NR. In omnibus tamen casibus, semper inerunt humori Vitreo radiorum istorum sectiones communes X, Y, Z, & radij MX. NX; MY, NY; MZ, NZ ante; item XR, XS; YP, YQu; & ZT, ZV; post sectiones communes X, Y, Z; Quapropter secundum omnes hosce radios, & radiorum communes concursus visio continget: & euersa quidem secundum priores, propterea quod radius MX sit in dextra oculi portione, tendet ergo visio in sinistram obiecti, & NX in sinistra, unde visio in dextram feretur: recta secundum posteriores portiones: in punctis verò communibus X. Y, Z, obiectum A vnum, in reliquis radijs trans & cis geminum videbitur; & haec quidem omnia simul, ideoque non sine maxima confusione contingent: quibus cum ratio, sensus atque experientia omnis aduersetur; Impossibile est visionem in humore Vitreo celebrari. a ττε κμ * /3 Integrum

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
