# Oculus, hoc est fundamentum opticum 115-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/115-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/115-2

Nam sicut vno vitro conuexo species in charta erigere impossibile est, duobus autem utrumque sit, pro varia ipsorum applicatione, ita si visio absoluitur in Crystallino aut Aranea, modus euersae visionis & erectae non inuenietur. Aranea enim & Crystallinus humor, est veluti charta in aduersa opinione, in quo species situm euertant quandoque, nonnunquam etiam confundant; in visione autem libera directa, erigant oportet. Certissimum autem est in omni visione libera, etiam distinctissima, species ab obiecto in humorem Crystallinum allabi confusas, quomodo igitur ibidem visio celebratur? certissimum etiam est, in omni visione libera confusa, qualis esse solet obiecti vel nimis propinqui vel nimis, remeti, rursus speciem in Crystallino esse confusam, ut prius? quomodo ergo in eo visiocelebratur? quid caussat diuersitatem aspectus, cum species eodem modo se habeat in organo formali visus? Certissimum rursus est si humorem Crystallinum loco oculi tui chartae post vitrum conuexum obijcias, species in humorem Crystallinum casuras situ quidem cuerso, sed urdine punctorum distinctissimo; ab oculo tamen nil penitus; praeter titubantem lucem visum iri. quomodo igitur in humore Crystallino visio celebratur? Certissimum iterum est, in visione per minutissimum lamellae foramen, species in Crystallinum accidere situ euerso, ordine punctorum satis distincto, nihiloninus tamen rem crectam clarissimè spectatis quomodo igitur in humore Cristallino visio existitt Certisimum spraeterea est, oculum post conuexum & lua cum cfartae statutum rem visurum clarissimè & situ euersopo cies nihilominus in humore Christallino consusas esse, quam edo igitur in ipso visio elicitur: qui specierum collucationi tam contumax existit? At vero in nostra sententia per Retinam hisce omnibus abundantissimè occurritur uti visum superius. Contra Contra si quis duo vitra conuexa inter sese componat, proijciet species in chartam euersas, in aliquo situ, si nimirum vitrum chartae proximum intra concursum prioris teneat; erectas verò, si extra. Ex quo manifestum sit, alterius vitri rationem, & locum subire humorem Crystallinum. Sicut enim duo conuexa res in chartam; ita vnum conuexum vna cum Crystallino species proijcit in Retinam: Et hinc fit ut Crystallinus intra punctum concursus communis positus, rem erectam; in eo positus totam confusam; post illud totam euersam exhibeat; quia in contrarias semper partes Retina recipit, & oculus videns collocat. Hoc ita esse probabis, si lentem vitream in modum Crystallini humoris effigiaueris, & aliud conuexum illi adiunxeris.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
